o miseras hominum mentes, o pectora caeca! 15 qualibus in tenebris vitae quantisque periclis degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui corpore seiunctus dolor absit, mensque fruatur iucundo sensu cura semota metuque? sed nil dulcius est bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre 10 errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri. 6 5 suave etiam belli certamina magna tueri 5 per campos instructa tua sine parte pericli. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, e terra magnum alterius spectare laborem non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
0 Comments
Leave a Reply. |